라틴어 문장 검색

Ex eo evenit ut saepenumero quaedam merces plus aequo gignantur, ambitali impactione haud necessaria addita, quae eadem opera multis regionum oeconomiis detrimentum affert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:7)
Estne rationis intellectusque ea in obscuritatem detrudere eo quod in quodam religiosae opinionis contextu tantum sunt orta?”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:5)
Quoniam quo inanius est cor hominis, eo magis indiget rebus emendis, possidendis et consumendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:3)
Eo quod de fide quae magnam plenamque reddit vitam quaeque in Christo eiusque virtute innititur conscii erant, concitabantur pristini christiani sua in missione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:5)
Haec temporum convenientia nobis dat copiam considerandi Vaticanum II fidei fuisse Concilium, eo quod nos invitavit ut praecipuum tribueremus locum nostrae ecclesialis et personalis vitae primatui Dei in Christo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:2)
Eo quod evangelicus nuntius philosophicam doctrinam apud antiquos convenit, id decretorium fuit iter ut ad omnes gentes perveniret Evangelium, idque effecit ut fides et ratio inter se agerent, quod saeculorum decursu usque ad nostram aetatem increbruit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:3)
Aqua Baptismatis est fidelis, quoniam ipsi confidere possumus, eo quod eius fluxus in amoris Iesu vim immittitur, fontem securitatis in vitae nostrae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:6)
Saeculo II paganus Celsus christianis exprobrabat de eo quod ipsi illusio et dolus videbatur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:3)
sub nocte Iacob caerula, luctator audax angeli, eo usque dum lux surgeret, sudavit inpar proelium;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus21)
Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5153)
annos sexaginta natus es, Aut plus eo ut coniicio:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 18)
Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 2102)
eo ad eam non admissa sum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 167)
denique hercle aufugerim Potius quam redeam, si eo mihi redeundum siet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 419)
carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit eo quod inlecebris erat et grata novitate morandus spectator functusque sacris et potus et exlex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION