라틴어 문장 검색

Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:2)
Quodsi nec precibus fletu nec flecteris ullo, eripe calcatis non prospera cingula Musis, eripe militiam, comitem me pelle sodalis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum44)
depulsis a lacte prohibitis, ut "depulsos a lacte domi quae clauderet agnos".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 823)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non ne aetas quidem eripiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 7:5)
et utitur poeta familiarius hoc verbo eripe me his, invicte, malis et eripui, fateor, leto me.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5962)
et 'vindicat' eripit, ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 22814)
inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:3)
atque haec iam primo depulsus ab ubere matris non 'primo ubere', sed 'iam primo' quasi unum lege, ut sit 'iam primo audeat depulsus ab ubere matris'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1871)
si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION