라틴어 문장 검색

Quod si etiam prudentissimi peccant, cuius non error bonam causam habet ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:1)
" Et iste peccabit et in istum alius et tota vita inter errores volutabitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 165:5)
Quare enim quicquam ex erroribus meis timeam, cum possim dicere :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 209:4)
Infelix est Mucius, quod dextra ignes hostium premit et ipse a se exigit erroris sui poenas ?
(세네카, De Providentia, book 1 26:1)
Utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus violentique ora leonis.
(세네카, De Providentia, book 1 64:6)
simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 24:2)
non illum casibus hominum excerpimus sed erroribus, nec illi omnia ut voluit cedunt, sed ut cogitavit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 120:2)
Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 138:3)
Sed nec virtuti periculum est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:4)
Quam diu quidem passim vagamur non ducem secuti sed fremitum et clamorem dissonum in diversa vocantium, conteretur vita inter errores brevis, etiam si dies noctesque bonae menti laboremus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 3:1)
Nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et causa et auctor est ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:2)
nocet enim applicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam iudicare, numquam de vita iudicatur, semper creditur versatque nos et praecipitat traditus per manus error.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:3)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
Hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos ob- iurgare.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 88:4)
Per humanos, inquit, errores:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION