라틴어 문장 검색

scies multum patuisse hoc tempus, ex quo nil perdidisti.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:3)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
Quanto latius officiorum patet quam iuris regula !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:3)
causa autem illa late patet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:2)
Haec res ad spectacula populos contrahit, haec cogit praeclusa rimari, secretiora exquirere, antiquitates evolvere, mores barbararum audire gentium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 26:2)
patet exitus.
(세네카, De Providentia, book 1 72:2)
Respice post te quantum latissimarum regionum pateat, quantum populorum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 48:3)
Placebit autem haec nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non satis patent, praesertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 82:1)
Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem dispositio fecit habitabilem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:4)
Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si omnia omnibus patent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:2)
armatus venit leone et hydra, nec satis terrae patent:
(세네카, Hercules Furens 1:22)
nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe;
(세네카, Hercules Furens 4:2)
fatum rumpe manu, tristibus inferis prospectus pateat lucis et invius limes det faciles ad superos vias.
(세네카, Hercules Furens 8:23)
hoc nefas cernant duo, qui advexit et quae iussit, in poenas meas atque in labores non satis terrae patent Iunonis odio:
(세네카, Hercules Furens 9:4)
hic ora solvit Ditis invisi domus hiatque rupes alta et immenso specu ingens vorago faucibus vastis patet latumque pandit omnibus populis iter.
(세네카, Hercules Furens 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION