라틴어 문장 검색

deinde illud etiam verendum est ne abstrahamur ab hac exercitatione et consuetudine dicendi populari et forensi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 81:2)
et quod consuetudo exercitatioque intellegendi prudentiam acueret atque eloquendi celeritatem incitaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:3)
Tum Crassus 'atqui vide' inquit 'in artificio perquam tenui et levi quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re, quam constat esse maximam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 129:1)
Quin etiam, quae maxime propria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 145:1)
nam de actione et de memoria quaedam brevia, sed magna cum exercitatione praecepta gustaram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 145:2)
et exercitatio quaedam suscipienda vobis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 147:1)
sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 147:3)
nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 148:4)
Quam ob rem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 150:2)
In cotidianis autem commentationibus equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exercitationem maxime, qua C. Carbonem nostrum illum inimicum solitum esse uti sciebam, ut aut versibus propositis quam maxime gravibus aut oratione aliqua lecta ad eum finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem ipsam, quam legissem, verbis aliis quam maxime possem lectis, pronuntiarem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 154:1)
Iam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius linguae motus et exercitationes non tam artis indigent quam laboris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 156:1)
Educenda deinde dictio est ex hac domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:3)
Legendi etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vitu- perandi [refellendi];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 158:1)
Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, quae rem dissolutam divulsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 188:1)
in quo quid tibi iuris civilis exercitatio profuerit, non intellego;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION