라틴어 문장 검색

Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:4)
itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 3:1)
Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus, - neque aliud in eo oratoris simile quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장4)
Orator autem vivis eius aetatis aequalibus proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:2)
quod habet tantam vim ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius effecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:5)
fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:5)
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:2)
hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:7)
Hoc de oratore paulo post plura dicemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:8)
hoc autem loco voluimus aetatem eius in disparem oratorum aetatem includere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:9)
Non me existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 2:3)
Ita, tamquam Curio copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum locum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장5)
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:1)
Etiam L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum prudens, toto genere perurbanus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:3)
Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION