라틴어 문장 검색

In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:3)
Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 311:1)
ex eis autem, apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod agendo efficitur melius quam rogando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:2)
sed saepe obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:3)
nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:2)
'An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignere putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas pigneribus terreri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 4:3)
Tum Crassus 'an me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc praesertim munus putem diutius posse debere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 18:1)
nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 64:5)
Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in tantis tuis occupationibus perdiscere, an, si non potueris, posse isto modo dicere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:5)
Hic Crassus 'hoc tibi' inquit 'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:1)
Ita me existimari scio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 84:5)
An tu existimas, cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:2)
Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:2)
P. Vt inveniat, quem ad modum fidem faciat eis quibus velit persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:2)
qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION