라틴어 문장 검색

Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:5)
Non est autem libertas nihil pati, fallimur ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:3)
Falleris ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:20)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Alius spem nostram fefellit, alius dis- tulit, alius intercepit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:2)
nemo amicitiam eius extimuit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 143:3)
In hoc enim praecipue fallimur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 189:4)
" Adfirmabo," inquit, " omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 219:2)
ipsum quoque impetum, quem non audet lenire, fallet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:4)
" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 230:1)
Mero se licet sopiat et aquarum fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in cruce ;
(세네카, De Providentia, book 1 31:2)
Aut ego fallor, aut regnum est inter avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse, cui noceri non possit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 75:4)
Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.7)
Saepe honorata uirtus est et ubi eam fefellit exitus;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.22)

SEARCH

MENU NAVIGATION