라틴어 문장 검색

ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat.
(세네카, Thyestes 196:1)
et sciendum ideo furiae nihil pro praemio dari, quia praestatur hoc ipsum furiae ut bella commoveat et ut dicatur defendisse Iunonem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3313)
aut certe 'ruit' cum impetu et festinatione venit, ut qua data porta ruunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2505)
furiarum maxima id est saevissima, hoc est Fames, ut vobis Furiarum ego maxima pando.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6052)
itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 665:1)
multa tamen exemplaria 'Arcades at portis ruere' habuerunt, ut coniunctio sit, non praepositio, ut it nigrum campis agmen pro 'per campos' et it portis iubare 'per portas'. 'ruere' autem, id est magna velocitate ferri, ut excitum ruit ad portus et ruuntque effusi carcere currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1422)
uno eodemque tulit partu dispositio haec poetae, quae dicit has et similes esse furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit, ut ostendat illam prudentium opinionem, esse tam apud superos quam in terris, sicut apud inferos furias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8471)

SEARCH

MENU NAVIGATION