라틴어 문장 검색

pierides, vos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 198:2)
Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 94:3)
Postquam ad id loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장5)
Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장5)
cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장6)
Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장10)
Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장2)
Ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia quae imperarentur facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장7)
Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiuerat, ut cum iis permixti uelites, quocumque accederent, equitatus hostium propulsarent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장9)
Elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장2)
Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장7)
Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas inuitant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장10)
In ea tanta asperitate saevissimis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장6)
Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas soluit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장7)
itinera praefectosque in dies mutare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION