라틴어 문장 검색

Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi, adeundum vitae periculum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:10)
nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 113:3)
sed tu, ut dignum est tua erga me et philosophiam voluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:9)
itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:7)
Quid loquor de nobis, qui ad laudem et ad decus nati, suscepti, instituti sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:1)
multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)
Nec vero desertarum relictarumque rerum patrocinium suscepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:2)
ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut susceptae philosophiae nomen amittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:4)
non enim sentitis quam multa vobis suscipienda sint si inpetraritis ut concedamus eandem hominum esse et deorum figuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:4)
Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc argumenti, attende quo serpat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:4)
Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis ut beneficiis excellentis viros in caelum fama ac voluntate tollerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:2)
unus is modus est de quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum futurarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 16:2)
Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:1)
Quae enim libido quae avaritia quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione di est ratione perficitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:11)
idem etiam di fraudem dederunt facinus ceteraque quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION