라틴어 문장 검색

Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercules virum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur et in se saepe replicatur ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 33:2)
Ego vero beneficiis non obicio moras ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 91:1)
tum cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta versatur.
(세네카, 행복론, Liber II 70:2)
ita non praestat, sed paret, nec id se fecisse iactat, quod non facere non potuit."
(세네카, 행복론, Liber III 84:9)
Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.
(세네카, 행복론, Liber III 141:5)
petito tempore, quod ille dederat sperans fore proditorem parentis invisi, (et bene meruisse se de iuvene credebat, cuius exilium pro gravissimo crimine inter alia Manlio obiciebat), nanctus adulescens secretum stringit occultatum sinu ferrum et :
(세네카, 행복론, Liber III 169:10)
hic fortasse ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 97:5)
Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant ?
(세네카, 행복론, Liber IV 143:3)
quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius adspeetum, si recto libramento inter solem terrasque media successit.
(세네카, 행복론, Liber V 30:3)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
Vos ad speciem veri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti iactatur, id colite.
(세네카, 행복론, Liber V 83:3)
materia vero eius huc et illuc iactatur et dominum mutat.
(세네카, 행복론, Liber VI 5:1)
si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 18:2)
Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti;
(세네카, 행복론, Liber VI 151:1)
" Praedicare non debet nec iactare nec gravis esse.
(세네카, 행복론, Liber VII 115:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION