라틴어 문장 검색

ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo gravi implicitum fortuna bello subtraxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 408:1)
et invidia impedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 432:2)
cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, impedita victoria est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 511:2)
haerent impediti impedimentis nostris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 547:2)
equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in impeditosque hostes caede omnia replet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 551:1)
ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 564:2)
nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 134:2)
itaque non fusi modo hostes sunt, sed ne castris quidem suis fugam impedire ausi Apuliam dissipati petiere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 180:1)
ab tribunis plebis dilectus impediti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 268:1)
equitem sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 287:1)
ingens in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 334:1)
itaque, sive is timor seu conscientia fuit, Calavios Ovium Noviumque - ea capita coniurationis fuerant - priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:6)
sed loca hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 447:1)
laetati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 519:2)
ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 181:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION