라틴어 문장 검색

At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina neruosum, ab utraque parte huc atque illuc uolutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque uentriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 9:1)
deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene uenientibus iungitur, atque hinc dextra recuruatum in imo derigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 9:2)
Contegit uero uniuersa haec omentum, ex inferiore parte leue et strictum, ex superiore mollius;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:1)
Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo uentre posita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 13:1)
ab exteriore parte euidenti cute, ab interiore leui membrana inclusum, quae omento iungitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 13:3)
sternumenta excitare, inferiores partes uehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:3)
perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhibenda thoraci ori capiti;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:2)
tertio die panis non tam multum ex parte interiore qum pisciculo uel leui carne sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 8:3)
frictio multa praecipue inferiorum partium, uel in sole uel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:5)
In interiore uero faucium parte interdum exulceratio esse consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:1)
Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore uehemens toti inferiori parti adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:1)
At si ex faucibus interioribusue partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:1)
Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:2)
Si uero iecur uomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:7)
Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, uetus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION