라틴어 문장 검색

Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint singulae singula prope genera dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:3)
de sicariis, de vene- ficiis, de peculatu infitiari necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:3)
quos tu cum haberes auctores, Antoni, miror cur philosophiae sicut Zethus ille Pacuvianus prope bellum indixeris.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 155:3)
de me autem causa nulla est cur apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:4)
ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit "nimium diligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 272:3)
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit "nihil credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:4)
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:1)
Tum Caesar 'si, quod difficilius est, id tibi reliquit, est nobis' inquit 'causa, cur te audire cupiamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:1)
sin, quod facilius, tibi causa non est, cur recuses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:2)
Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:1)
aut causa et ratio, ut si quaeratur, cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:5)
Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:3)
C. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:3)
saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiando dolere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 3:1)
Et quoniam semper is qui defendit non solum re- sistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION