라틴어 문장 검색

ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 189:1)
item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, , si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 229:1)
haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:7)
aut adversarii, ut mecum agitur, aut communi, ut inter me et adversarium est, uter sit intestato propior diversas quoque iungimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:5)
partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata enumeratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 251:1)
In eo, quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 278:2)
iusiurandum litigatores aut offerunt aut non recipiunt oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 25:1)
offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 25:2)
At is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 28:1)
quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 29:2)
Sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 30:1)
neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 33:3)
multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:2)
nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 43:1)
explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION