라틴어 문장 검색

adice illi omnia insignia:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 3:3)
solebas mihi, pater, insignium uirorum exempla narrare, quaedam etiam domestica;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 15:3)
Nihil horum honor est, sed honoris insigne.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 45:5)
Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienae uxori annuum praestat, hunc matronae humilem et sordidae libidinis et ancillariolum vocant.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 61:1)
Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum ;
(세네카, 행복론, Liber II 118:1)
Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in urbe maxima opera excitavit, quae et priorem magnifi- centiam vincerent et nulla postea vincerentur ?
(세네카, 행복론, Liber III 147:1)
Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor et conditor maiorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem !
(세네카, 행복론, Liber III 153:1)
Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negaverim in honorem aliorum, sicut in petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed novis praetulit non sine ratione.
(세네카, 행복론, Liber IV 142:1)
praeterea insignis regi forma est dissimilisque ceteris cum magnitudine tum nitore.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 113:4)
Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 84:2)
Quamvis sint in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 101:3)
Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:7)
hic vult nobilitati, hic formae suae parci;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:4)
Atqui plerique sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut Dareus, qui primus post ablatum Mago imperium Persas et magnam partem orientis obtinuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:1)
quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 92:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION