라틴어 문장 검색

Itaque omnes omnino res quae sensus hominum movent, τῶν πρόσ τι esse dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 8:1)
Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animadversum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:1)
Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 10:1)
EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 2:1)
Itaque secundum verbi ipsius rationem qui iussus est ' intra Kalendas' pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum vocis facit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 13:1)
huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XV 2:2)
Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 4:1)
Itaque non diu post Aristotele vita defuncto, ad Theophrastum omnes concesserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 13:1)
Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo barbarismus, qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VI 5:1)
Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum Rerum Humanarum, in quo ita scriptum fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:1)
Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 4:1)
Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῶͺ Πυρφόρωͺ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est ̓Ινώ, eundem esse versum absque paucis syllabis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIX 5:1)
Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 17:1)
Gallicas autem verbum esse opinor novum, non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 7:1)
Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque praestanti fortitudine Nero appellatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION