라틴어 문장 검색

neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 124:1)
cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 132:2)
quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 149:1)
hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 159:3)
et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 284:2)
eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 291:1)
itaque de foedere negatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 292:1)
inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 296:1)
itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 532:2)
circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 586:3)
et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 639:1)
eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 660:1)
et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 662:1)
his populis foedus petentibus datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 674:3)
apud furcas Caudinas deducto in locum artum exercitu, cum spes nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus facto et sescentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exercitum abduxerunt ut omnes sub iugum mitterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha2)

SEARCH

MENU NAVIGATION