라틴어 문장 검색

Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fundere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 7:3)
Proinde pareamus lacrimis nihil proficientibus ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 21:5)
Nam lacrimis nostris nisi ratio finem fecerit, fortuna non faciet.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 22:1)
Lacrimae nobis deerunt ante quam causae dolendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 22:5)
Sic vitam agimus, ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 23:3)
Neminem esse toto orbe terrarum, qui delectetur lacrimis tuis, audacter dixerim.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:1)
" Sive te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater tuus cupit, indignus hoc affectu tuo est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 27:2)
Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si cogitaveris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae in- iuriam sustinendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 28:1)
- nullus erit in illis scriptis liber, qui non plurima varietatis humanae incertorumque casuum et lacrimarum ex alia atque alia causa fluentium exempla tibi suggerat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:2)
Attolle te et, quotiens lacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:3)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Non potuisset ille lacrimas alienas compescere, nisi prius pressisset suas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:4)
Fluant lacrimae, sed eaedem et desinant, trahantur ex imo gemitus pectore, sed idem et finiantur ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 113:4)
postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:5)
Talis per omnem vitam fuit, qualis in funere, non dico non ausa consurgere, sed adlevari recusans, secundam orbitatem iudicans lacrimas amittere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION