라틴어 문장 검색

"melior, qui semper et omni nocte dieque potest aliena sumere vultum a facie, iactare manus, laudare paratus, si bene ructavit, si rectum minxit amicus, si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III47)
"Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem impellat et ire praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III53)
mullum sex milibus emit, aequantem sane paribus sestertia libris, ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur, consilium laudo artificis, si munere tanto praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV8)
nihil est quod credere de se non possit cum laudatur dis aequa potestas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV31)
nam plurima dixit in laevum conversus, at illi dextra iacebat belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV49)
da veniam, praeclara illi laudatur iaspis;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V24)
Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit, laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, committit vates et comparat, inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI226)
didicit iam dives avarus tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis avem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII10)
nempe volucrem sic laudamus equum, facili cui plurima palma fervet et exultat rauco victoria circo;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII30)
"nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX40)
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens de limine moverat unum protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X10)
quid quod merito suspecta libido est quae venerem adfectat sine viribus?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X90)
Laudo meum civem, nec comparo testamento mille rates;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII34)
nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas inclusus carcere nassae post meritum sane mirandum atque omnia soli forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus incedet victis rivalibus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII35)
nos hominum divumque fidem clamore demus quanto Facsidium laudat vocalis agentem sportula.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII14)

SEARCH

MENU NAVIGATION