라틴어 문장 검색

quod ausus quidam tribunus plebis enuntiare in crucem levatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4985)
levandum fronde nemus relevandum, spoliandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4003)
'levandum' hic pu- tandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4005)
iniusto sub fasce sub magno onere, ut "ego hoc te fasce levabo". magnum autem onus dicit propter arma, alimenta, vestitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3471)
et hoc est, quod paulo post dicturus est "quaesitaeque nocent artes". furiisque refecti quia languentia corpora in vires quodammodo excitat furor et facit ea in exitium convalescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5112)
non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:3)
qui hac opinione non modo verbis, sed etiam opera levandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:3)
Vos vero, inquam, Attice, et praesentem me cura levatis et absenti magna solacia dedistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 2:3)
An mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio aut ad hoc tempus aptior quam illius libri quo me hic adfatus quasi iacentem excitavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:8)
Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali levavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:4)
nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda incredibilem vim habebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:1)
dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo - quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 3:2)
] Et certe, quod et ingeni quaedam forma elucebat et exercitatio perfecta verborum astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장3)
Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res publica videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:2)
Numquam ego ab dis inmortalibus optabo, Quirites, invidiae meae levandae causa, ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION