라틴어 문장 검색

Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant.
(세네카, 행복론, Liber VI 109:1)
Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus accepimus, dum aut nescimus aut nolumus.
(세네카, 행복론, Liber VI 115:2)
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
Solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte hominibus datos ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 92:1)
parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum singulorum succedunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:3)
Sacerdotium tibi petenti praeteritis compluribus, quorum parentes mecum militaverant, dedi ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 58:3)
bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 65:2)
Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, ut quibus ad communem salutem utatur, gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare operam videt) omnem laborem libens patitur ut parentis custos ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:1)
Quod bonorum parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:2)
debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:3)
Liberos coniugesque et graves senio parentes traxerunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:1)
Viderint illae matres, quae potentiam liberorum muliebri impotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae eloquentiam commodando aliis fatigant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 101:3)
Tu liberorum tuorum bonis plurimum gavisa es, minimum usa;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:1)
Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna redegerat;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 114:1)
Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum in- tactumque sit fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera ducere, ex quibus erat deos petitura.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION