라틴어 문장 검색

Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:3)
Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:1)
Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:2)
Fremituque graui meminere sui,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 13:1)
Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:8)
— Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. — Memini, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:11)
Haec, dices, memini, patria est mihi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 25:1)
Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae, quae diuersis studiis agitur, ad beatitudinem festinare?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:12)
Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:13)
memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:14)
Sed quam retinens meminit summam
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 28:1)
Nam cum inter Ateguam et Ucubim, quae oppida supra sunt scripta, Pompeius ut habuit castra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis castris circiter milia passuum IIII grumus est excellens natura qui appellatur Castra Postumiana.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:9)
Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:7)
Hoc praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inventum: 'L.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:4)
Illi deliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt;
(카이사르, 내란기, 1권 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION