라틴어 문장 검색

Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 336:2)
qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 49:1)
decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti capti, signa militaria relata octoginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 75:1)
post hanc pugnam ex diversa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem civium amissam quam superesse cernerent - nec enim plus decem milia hominum erant - dediderunt sese, nihil quidem illi pacti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 78:1)
triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 129:2)
iam pecuniam tantam habere ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum quod ex metallis regiis capiat vectigal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 130:1)
et Thracum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:4)
ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 207:2)
Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri oppidum, decem milia a mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium assensu auditi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 395:1)
ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Gentii regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum comparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 513:1)
se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 563:2)
namque extemplo M. Lucretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 606:2)
munera omnibus in singulos binum milium aeris data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:3)
legatis in singulos binum milium aeris munera missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 74:2)
munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 95:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION