라틴어 문장 검색

erige te deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:2)
sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exsulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 512:1)
idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 560:1)
hoc perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 561:1)
quae visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat, idque ita cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 562:1)
haec agenti portentum terribile visum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 570:1)
Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem velut si prolapsus cecidisset terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 578:1)
id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 487:2)
caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:2)
primus en ego consul, quantum mortalis deum possum, te ac tua vestigia sequar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 188:3)
multos mortalis occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 329:3)
tullio similis, an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur, potiusque decemviris, taeterrimis mortalium, qui tamen omnes ex patribus erant, quam optimis regum, novis hominibus, similes consules sumus habituri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 39:2)
experiundam rem denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo magno honori, an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum virum aliquem exsistere ortum ex plebe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 387:3)
infra arcem caesi captique multi mortales.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:5)
multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION