라틴어 문장 검색

nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam, quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 123:1)
sunt enim plurima quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter verisimilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 123:2)
ordinem rei quid necesse est, cum ad legem nihil pertineat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 162:3)
si nihil exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 165:1)
quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis, quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 214:2)
quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 224:1)
unde Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 239:1)
dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse, omnia, quae ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 259:3)
quia, si probari posset, quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 261:4)
nihil enim longum videri necesse est, in quo, quid ultimum sit, certum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 273:2)
nam, ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:5)
nec ulla confirmation nisi aut ex consequentibus aut ex repugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 74:1)
id autem accidit, cum quid aut necesse est fieri factumve esse aut omnino non potest fieri vel esse factum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 81:1)
nam et coisse cum viro, quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 82:1)
ergo, cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 105:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION