라틴어 문장 검색

Atque ea Cadmeo praeceps ubi culmine primum constitit adsuetaque infecit nube penates, protinus adtoniti fratrum sub pectore motus, gentilesque animos subiit furor aegraque laetis invidia atque parens odii metus, inde regendi saevus amor, ruptaeque vices iurisque secundi ambitus impatiens, et summo dulcius unum stare loco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권38)
loca dira arcesque nefandae suffecere odio, furiisque immanibus emptum Oedipodae sedisse loco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권47)
sic alacres odio nullaque cupidine laudis accensi incurrunt, scrutatur et intima vultus unca manus penitusque oculis cedentibus intrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권140)
"quae causa furoris, externi iuvenes - neque enim meus audeat istas civis in usque manus - , quisnam implacabilis ardor exturbare odiis tranquilla silentia noctis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권142)
"cognita si dubiis fratris mihi iurgia signis ante forent nec clara odiorum arcana paterent, sufficeret vel sola fides, qua torvus et illum mente gerens."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권158)
"remeat portans immania Tydeus ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli, insidias fraudesque, suis quas ultus in armis, adde fidem, vos o superi, meus ordine sanguis, ne pugnare odiis, neu me temptare precando certetis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권87)
medias etiam non destitit urbes, quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos, inflammare odiis, multumque et ubique retexens legatum sese Graia de gente petendis isse super regnis profugi Polynicis, at inde vim, noctem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권129)
dirumque tuens obliqua nepotem - noscit enim vultu - non ille aut sanguinis haustus, cetera ceu plebes, aliumve accedit ad imbrem, immortale odium spirans, sed prolicit ultro Annius vates:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권269)
"nullae redeunt in gaudia noctes, nullus in amplexu sopor est, Odia aspera ubique et Furor et medio recubat Discordia lecto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권36)
"tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum possessumque odiis Argiva in castra remittet?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권270)
"si quando novis asperrima monstris, triste, insuetum, ingens, quod nondum viderit aether, ede nefas, quod mirer ego invideantque Sorores, atque adeo fratres - nostrique haec omina sunto prima odii - , fratres alterna in vulnera laeto Marte ruant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권35)
ipsi etiam minus ingemuere iacentem Inachidae, culpantque virum et rupisse queruntur fas odii;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권2)
"nos ferrum immite facesque, illis nuda odia, et feritas iam non eget armis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권11)
"ipsae odiis, ipsae discordibus armis aptemur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권44)
turbatus inhorruit altis rex odiis, mediaque tamen gavisus in ira est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권111)

SEARCH

MENU NAVIGATION