라틴어 문장 검색

Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI. 1:1)
At ille se excusans, et uenire non posse contestans, quia episcopatu propriae ciuitatis ac parrochiae teneretur adstrictus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei, si uellet, ordinaretur episcopus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:13)
Defuncto autem Finano, qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet, et ipse missus a Scottia, grauior de obseruatione paschae, necnon et de aliis ecclesiasticae uitae disciplinis controuersia nata est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:6)
Nam et nobilis natu erat, hoc est filia nepotis Eduini regis, uocabulo Hererici;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII].5)
Fecit, ut iusserat, et iuuante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate cutis uenusta species capillorum, factusque est iuuenis limpidus uultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II. 1:1)
Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, Is Venerem e rapido sentiet esse mari.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 222)
Te semper natamque tuam te propter amabo:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 639)
Tum caedes hominum generi, tum proelia nata, Tum brevior dirae mortis aperta via est.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 103)
et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 545)
nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri, tot mala perpessae, taedia nata meae.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 25)
Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis et modo nata mala uellere poma manu?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 57)
praecipit et natae mater studiosa, quod optat:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1211)
forte et Numitori, cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum et ipsam minime servilem indolem tetigerat animum memoria nepotum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 63:3)
Numitor inter primum tumultum hostis invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 66:1)
deinde, ne vana urbis esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos lucos est, asylum aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION