라틴어 문장 검색

fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non venit, ideoque vilissima aestimatur, immo paene nullum eius pretium est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 43:5)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
Et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:2)
quidam venalem formam attulerunt, quidam venalem eloquentiam - nullum non hominum genus concucurrit in urbem et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:7)
" Cuius exitum nosse operae pretium est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 70:2)
optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio, animo, manu liber.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:5)
Ita legum praesidem civitatisque rectorem decet, quam diu potest, verbis et his mollioribus ingenia curare, ut facienda suadeat cupiditatemque honesti et aequi conciliet animis faciatque vitiorum odium, pretium virtutium ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:1)
Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat ?
(세네카, De Providentia, book 1 29:1)
Vis scire quam non paeniteat hoc pretio aestimasse virtutem ?
(세네카, De Providentia, book 1 30:5)
Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 100:3)
Nihil enim habet melius, ipsa pretium sui.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 47:4)
Quis porro sapientium - nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus - negat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 114:1)
ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.3)
Imperator supplicium tulit, proditor pretium.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.9)
sollicita tanti pretia natales habent semperque magno constitit nasci deum.
(세네카, Hercules Furens 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION