라틴어 문장 검색

dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 418:1)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 149:1)
id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostes fama Romani auxilii adventantis impleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 150:2)
adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Villium legatum inde redeuntem nuntiare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 406:1)
prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt, alia nuntiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 521:1)
nuntiatum est Nare amni lac fluxisse, pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso, et in Piceno agro non pedes, non manus habentem natum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 522:2)
et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:2)
principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 616:1)
quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae, unam, si nos nihil quod ad urbes Asiae attinet curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 649:2)
legati Carthaginiensium nuntiaverunt Hannibalem qui ad Antiochum confugerat bellum cum eo moliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha13)
senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 59:1)
et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 88:2)
itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt, qui admonerent foederis Romani denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 142:2)
mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 166:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION