라틴어 문장 검색

priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 430:1)
utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:1)
Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 196:2)
e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 587:2)
ante horam secundam pulsi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 315:1)
pugnatum amplius tres est horas ita ut neutro inclinaret spes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 71:2)
Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 618:1)
postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 622:1)
et primo vix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 628:2)
Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:2)
nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum complebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 110:2)
id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:3)
hora diei iam ad meridiem vergebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 456:2)
nocte quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 478:1)
tertia demum hora sacrificio rite perpetrato ad consilium vocavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 483:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION