라틴어 문장 검색

se eius voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:5)
hoc loco multa ab Epicureis disputantur, eaeque voluptates singillatim extenuantur, quarum genera non contemnunt, quaerunt tamen copiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 94:1)
quocirca corpus gaudere tam diu, dum praesentem sentiret voluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec praeteritam praeterfluere sinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 96:1)
tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:1)
vide ne plus commendatio in vulgus et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat quam voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 103:1)
postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:1)
Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 110:1)
non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 110:2)
primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:4)
cum quidam etiam disputent ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versari in oculorum ulla iucunditate, ut ea, quae gustemus olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:5)
inquit, an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:4)
aut Homero delectationem animi ac voluptatem aut cuiquam docto defuisse umquam arbitramur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:7)
et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes, deinde multo maiorem percipi posse legendis his quam audiendis voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:7)
tum, ut paulo ante caecos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:1)
aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION