라틴어 문장 검색

Cum rem penitus causamque cognovi, statim occurrit animo, quae sit causa ambigendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 104:1)
nec quotiens causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam statim occurrant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:3)
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:2)
ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne, quod erit in re, occurret atque incidet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 147:1)
quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:4)
Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 275:2)
Multa enim occurrunt argumenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:2)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:4)
Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:2)
ipsi occurrent orationi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:2)
quae quidem vel maxime suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfuerit aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 1:3)
....... in .................... hoc loco appellatur, occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis, ita consulentis suis civibus et eos conservantis studiosius quam .....entis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 90:7)
Id enim est caput civilis prudentiae, in qua omnis haec nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum publicarum, ut, cum sciatis, quo quaeque res inclinet, retinere aut ante possitis occurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 70:2)
cum autem regis est facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION