라틴어 문장 검색

Stellae delicium mei Columba, Verona licet audiente dicam, Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VII1)
Tanto Stella meus tuo Catullo Quanto passere maior est columba.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VII2)
Lascivos leporum cursus lususque leonum Quod maior nobis charta minorque gerit Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIV1)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII6)
Unus de toto peccaverat orbe comarum Anulus, incerta non bene fixus acu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVI1)
Credi virgine castior pudica Et frontis tenerae cupis videri, Cum sis inprobior, Malisiane, Quam qui compositos metro Tibulli In Stellae recitat domo libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VI1)
Sacris piscibus hae natantur undae, Qui norunt dominum manumque lambunt Illam, qua nihil est in orbe maius.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX2)
Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno Versat in articulo Stella, Severe, meus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XI1)
Quod nutantia fronte perticata Gestat pondera Masclion superbus, Aut grandis Ninus omnibus lacertis Septem quod pueros levat vel octo, Res non difficilis mihi videtur, Uno cum digito vel hoc vel illo Portet Stella meus decem puellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XII1)
Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper, Sed non obscurus nec male notus eques, Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est', Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII1)
Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum, Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LIX1)
Adlatres licet usque nos et usque Et gannitibus inprobis lacessas, Certum est hanc tibi pernegare famam, Olim quam petis, in meis libellis Qualiscumque legaris ut per orbem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX1)
Quid mirum toto si spargitur orbe?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXIV2)
Cui pater aeternas post saecula tradat habenas, Quique regas orbem cum seniore senex.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, III3)

SEARCH

MENU NAVIGATION