라틴어 문장 검색

Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:3)
eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:9)
At sub corde atque pulmone trauersum ex ualida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:4)
modo in toto capite, modo in parte, interdum sic ut oris quoque proximam partem excrucient.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:4)
os cum motu quodam peruertitur [ideoque nihil aliud est quam distentio oris]. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 1:3)
sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec adrodat, imponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 3:4)
interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:3)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis grauitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:7)
Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:7)
perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhibenda thoraci ori capiti;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:2)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:1)
uel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:2)
uolunt etiam uaporem calidum ore recipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:3)
Exit modo ex gingiuis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:3)
Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION