라틴어 문장 검색

'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 4:1)
cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit exagitabatque nonnumquam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:1)
paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:2)
sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 16장 1:2)
flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio praetorianis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 2:1)
Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:1)
ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque gladiatorum ad certum numerum redactis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 1:1)
amborum sic reliquias dispersas, ut uix quandoque colligi possent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:3)
extat et Augusti epistula, ante paucos quam obiret menses ad Agrippinam neptem ita scripta de Gaio hoc - neque enim quisquam iam alius infans nomine pari tunc supererat - :
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 4:1)
Pari popularitate damnatos relegatosque restituit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:1)
' punito per errorem nominis alio quam quem destinauerat, ipsum quoque paria meruisse dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 1:3)
ambo nomina et notas continebant morti destinatorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:2)
cum par quoddam mutuis ictibus concidisset, cultellos sibi paruulos ex utroque ferro in usum fieri sine mora iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 2:1)
pari modo oppressum ferunt Appium Silanum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:1)
solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION