라틴어 문장 검색

Etrusci pariter armati atque inermes caesi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 107:2)
nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam matris Matutae templum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 343:2)
tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 305:2)
Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos cum iacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita vox pariter sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 65:1)
Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento vel Latium propius esse vel Volscos quam Romam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 158:1)
et quamquam non nova res erat, tamen tanta cura patres incessit, ut pariter susceptam neglectamque timerent, ne aut impunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 403:1)
armati inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 31:6)
et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 199:1)
nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 231:4)
et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 234:1)
pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 56:1)
nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 254:2)
iam tum cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 294:1)
ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 552:1)
pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam praeter hostes metuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 604:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION