라틴어 문장 검색

Gervasius, vir nominatissimus et nobilissimus de regno Franciae, qui tunc dono regis praeerat civitati et praesidio Tabariae, Turcos advolasse comperiens, sine mora suis commilitonibus circiter octoginta ascitis in equis, armis, lorica, peditibus vero ducentis nimium pugna audentibus, insecutus est Turcos praemissos cursu velociore quam solebat, nec pedites subsequentes ullius consilio praestolatus est
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:2)
Oppidum erat Zeta quod aberat a Scipione milia passuum X, ad eius regionem et partem castrorum collocatum, a Caesare autem diversum ac remotum, quod erat ab eo longe milia passuum XIIII.
(카이사르, 아프리카 전기 68:1)
postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus quantum accelerare possent sequi iussis, ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 230:1)
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION