라틴어 문장 검색

(ubi re- ponebantur) negotia publica et rationes populi, quae in tabulis scribun- tur, unde tabularia dicta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5025)
Cicero de re publica sic "dictatore L. Quinctio dicto";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1252)
solae communes natos c. t. v. h. Plato in libris, quos περι` πολιτείασ scripsit, dicit amori rei publicae esse nihil praepo- nendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1531)
Cicero "nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3342)
ideoque Romae omnibus annis sacrum canarium fit per publicos sacer- dotes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4247)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
"Cur etenim occultare et abscondere quicquid illud colunt magnopere nituntur, cum honesta semper publico gaudeant, scelera secreta sint?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:3)
"idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:28)
"Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:35)
"Et tamen ante eos deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Arvales et Salios et vestales et Augures non haberent nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio res publica summa regeretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:30)
"Hinc sunt et furentes, quos in publicum videtis excurrere, vates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:4)
Ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:1)
nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:2)
dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:6)
qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION