라틴어 문장 검색

duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 380:1)
Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1159)
timidam palpo percutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 345)
numnam hunc percussit Iuppiter?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 125)
Pugno malam si tibi percussero, mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2176)
Timeo hoc negoti quid siet, nisi haec meraclo se uspiam percussit flore Liberi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 533)
Savium * ita quasi saetis labra mihi compungit barba, continuo in genua ut astiti, pectus mihi pedibus percutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 275)
Palpo percutis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 285)
Hicin percussit!
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2159)
nihil ego commerui, neque istas percussi fores.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2179)
ita me di amabunt, mortuom illum credidi expostulare quia percussisses fores.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2192)
iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 28)
resonantes vero, in quibus, cum in solido tactu percussa resiliat, imagines exprimendo novissimos casus duplices faciat auditu;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장4)
cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장73)
circa earum frontes adfiguntur pinnae, quae, cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes versari rotam, et ita modiolis haurientes et in summum referentes sine operarum calcatura ipsius fluminis inpulsu versatae praestant, quod opus est ad usum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION