라틴어 문장 검색

deinde Veientium exercitu accito - nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere - duo populi transiere Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 231:1)
quid igitur arma habetis aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 303:1)
et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 311:3)
nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa , novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 326:1)
Aemilium esse qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Veientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iovis Feretri templo intulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 347:4)
non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis pugnandum est, ereptas ultro inferetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 361:2)
frenos ut detrahant equis imperat et ipse princeps calcaribus subditis evectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 364:2)
ipse redintegrato clamore infert acrius signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 366:3)
infert pavidos fuga in mediam caedem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:1)
Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:4)
eo se inferunt obiectis parmis ubi suorum plurimum laborem vident.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 412:3)
quam rem - praeter duos urbanos ut crearentur alii quaestores duo qui consulibus ad ministeria belli praesto essent - a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt ut pars quaestorum - nam ad id tempus patricii creati erant - ex plebe fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 461:1)
itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 508:1)
forte ea regione qua M.' Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia omnem excitam sedibus magna mole adesse crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 95:1)
inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION