라틴어 문장 검색

Quin etiam in hac novissima valetudine, veritus ne forte inter quinqueviros crearetur, qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constituebantur, cum illi tot amici senes consularesque superessent, me huius aetatis per quem excusaretur elegit, his quidem verbis:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 9:1)
veremur enim ne forte non has indignitates reliquisse, sed laborem fugisse videamur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 14:2)
In hoc balinea meritoria tria, magna commoditas, si forte balineum domi vel subitus adventus vel brevior mora calfacere dissuadeat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:4)
quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:4)
Nam cum forte de bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 8:1)
Aliquot annis puto nihil generis eiusdem absolutius scriptum, nisi forte me fallit aut amor eius aut quod ipsum me laudibus vexit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 2:1)
Ille ergo Curianus legatum mihi reliquit et factum meum, nisi forte blandior mihi antiquum, notabili honore signavit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 11:1)
Atque adeo si cui forte eorum qui interfuerunt curae fuerit eadem illa legere, intelleget me quaedam aut commutasse aut praeterisse, fortasse etiam ex suo iudicio, quamvis ipse nihil dixerit mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 10:1)
Nam mihi duplex ratio recitandi, una ut sollicitudine intendar, altera ut admonear, si quid forte me ut meum fallit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 1:2)
respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 7:4)
Nisi forte aliud iudicas tu.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 5:3)
Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:1)
quod ipsum non dissimulatione et silentio praeterii, ne forte non iudicium illud meum sed oblivio videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 3:2)
'Spero quidem, si forte in adversam valetudinem incidero, nihil me desideraturum vel pudore vel paenitentia dignum;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 3:2)
Itaque Pomponius Secundus - hic scriptor tragoediarum -, si quid forte familiarior amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere solebat:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION