라틴어 문장 검색

quare capiendae sunt illae, de dixi, rerum imagines, quas vocari φαντασίασ indicavimus, omniaque, de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus habenda in oculis, in adfectus recipienda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 248:1)
nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:1)
hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 5:1)
minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia, ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona, tempore, loco, causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 15:4)
in epistolis aliquando familiariter apud amicos, nonnunquam in dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:1)
sed istud magis minusve vitiosum est pro personis dicentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 28:3)
maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:3)
utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommodamus, sui mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 40:2)
in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:3)
et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:5)
duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 70:1)
decet enim ipsam probare in qualicunque persona.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 74:2)
id quomodo decenter fieri possit, equidem non invenio, nisi aliquid reperitur, quod intersit, persona, actas, tempus, causa, locus, animus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 80:2)
Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum, sed etiam, quae in his , reminiscimur personaeque subeunt, nonnunquam tacitae quoque cogitationes in mentem revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:2)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION