라틴어 문장 검색

At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit fors esse desistit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:35)
At eadem, si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:8)
At id fieri nequit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:14)
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:4)
at hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:6)
At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:12)
At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:10)
At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:15)
ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet humana uisitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem desinit esse quod fuerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:19)
At huic aliud maius adiungitur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:5)
Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:5)
Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult, at si potestas absit uoluntas frustra sit. Quo fit ut, si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:7)
At cuius praemii?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:12)
at si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:3)
At uulgus ista non respicit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION