라틴어 문장 검색

Ergo paupertati adhibebimus illas, quae pugnare sciunt, fortiores, divitiis illas diligentiores, quae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:3)
ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:3)
Summis fere partibus leuis et innoxius umor suspenditur, grauis illa et pestifera pars pondere suo subsidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.27)
Id genus ueneni fuit quod pondere subsideret in imam potionem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.31)
Telluris illum pondus immensae premit.
(세네카, Hercules Furens 6:21)
En fusus humi saeva feroci corde volutat somnia (nondum est tanti pestis superata mali clavaeque gravi lassum solitus mandare caput quaerit vacua pondera dextra, motu iactans bracchia vano) nec adhuc omnis expulit aestus, sed ut ingenti vexata noto servat longos unda tumultus et iam vento cessante tumet.
(세네카, Hercules Furens 16:7)
arma nisi dantur mihi, aut omne Pindi Thracis excidam nemus Bacchique lucos et Cithaeronis iuga mecum cremabo, aut tota cum domibus suis dominisque tecta, cum deis templa omnibus Thebana supra corpus excipiam meum atque urbe versa condar, et, si fortibus leve pondus umeris moenia immissa incident septemque opertus non satis portis premar, onus omne media parte quod mundi sedet dirimitque superos, in meum vertam caput.
(세네카, Hercules Furens 19:15)
rapuit vires pondusque malis casus animo qui tulit aequo.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:20)
ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:10)
nunc puppis illum litore Euboico refert Austerque lenis pondus Herculeum rapit;
(세네카, Hercules Oetaeus 12:48)
Herculem amittis, pater, nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli, ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga et fiat Othrys pondus Encelado leve.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:5)
Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:1)
passus an pondus titubavit Atlas?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:31)
vestrum Alcides cervice meus mundum, superi, caelumque tulit, cum stelligeri vector Olympi pondere liber spiravit Atlans:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:41)
omnis specimen affectus capit, quo pondus animi vergat, ubi ponat minas, haeret:
(세네카, 메데아 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION