라틴어 문장 검색

Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:5)
"perfectis igitur feralis thalami cum summo maerore sollemnibus toto prosequente populo vivum producitur funus et lacrimosa Psyche comitatur non nuptias sed exequias suas."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:44)
"Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint - venient autem, scio - neque omnino sermonem conteras et, si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas:"
(아풀레이우스, 변신, 5권93)
"Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:34)
"Quin igitur masculum tandem sumis animum tuaeque saluti dum licet consulis?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:16)
"Hunc igitur iugulare crastino placeat, totisque vacuefacto praecordiis per mediam alvum nudam virginem, quam praetulit nobis, insuere, ut sola facie praeminente ceterum corpus puellae nexu ferino coerceat, tunc super aliquod saxum scruposum insiticium et fartilem asinum exponere et solis ardentis vaporibus tradere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:8)
"Ergo igitur si perdideritis in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestram exercueritis."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:10)
"Quin igitur,"
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:6)
Ergo igitur evocato statim armentario equisone magna cum praefatione deducendus assignor:
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:1)
Ego igitur ancipiti malo laborabam:
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:1)
"Quin igitur publicum istum maritum,"
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:3)
"Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:12)
Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:10)
Accipe igitur quemadmodum homo curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quae in perniciem pistoris mei gesta sunt cognovi.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:3)
ergo igitur Graece subiciens miles
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION