라틴어 문장 검색

in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam terrestremque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 451:2)
profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae venit, ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 455:1)
postero die ad propinquum Eleorum castellum - Pyrgum vocant - copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 485:2)
et primo ignari quo Poenus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 585:2)
ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi praebuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 82:1)
inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne ad se iretur et intra Rhium - fauces eae sunt Corinthii sinus - opprimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 104:2)
nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in silvas montesque refugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 114:2)
pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 204:2)
percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 269:1)
nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 270:1)
Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 283:1)
iam fretum intrabat quinqueremis cum Laelius et ipse in quinqueremi ex portu Carteiae sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 452:1)
et portum habet, ubi commode hibernaturum se - et iam extremum autumni erat - credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 544:2)
itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut intrare portum non ausi averterent in altum naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 546:1)
itaque egressi navibus super portum loco munito castra locant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 548:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION