라틴어 문장 검색

laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
nunc vos optato quom iunxit lumine taeda, non prius unanimis corpora coniugibus tradite nudantes reiecta veste papillas, quam iucunda mihi munera libet onyx, vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6629)
sitis felices et tu simul et tua vita et domus, in qua nos lusimus et domina, et qui principio nobis terram dedit aufert, a quo sunt primo omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b 1:3)
scilicet ubi ait, et quidem in fabula trium sororum contemtricium in semine Semeles, ad Solem loquens, qui nymphis aliis derelictis atque neglectis in quas prius exarserat, noviter Leucothoen diligebat:
(단테 알리기에리, Epistolae 16:2)
19. Nec ab inopina Parmensium fortuna sumatis audaciam, qui malesuada fame urgente murmurantes invicem "prius moriamur et in media arma ruamus", in castra Cesaris, absente Cesare, proruperunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 41:1)
nonne dulcissimas veritates potero speculari ubique suo celo, ni prius inglorium ymo ignominiosum populo Florentineque civitati me reddam ?
(단테 알리기에리, Epistolae 88:6)
et quemadmodum prius dictorum ex parte suspicabar excessum, sic posterius ipsa facta excessiva cognovi.
(단테 알리기에리, Epistolae 91:5)
Quo factum est, ut ex auditu solo cum quadam animi subiectione benevolus prius exstiterim;
(단테 알리기에리, Epistolae 91:6)
cum habere esse non arguat per se necesse esse, et per se necesse esse non competat nisi uni, scilicet primo, seu principio, quod est causa omnium;
(단테 알리기에리, Epistolae 113:6)
Et sic quemadmodum prius devenire erat ad primam causam ipsius esse, sic nunc essentie et virtutis. 60.
(단테 알리기에리, Epistolae 114:7)
Primo, per suum omnia continere et a nullo contineri;
(단테 알리기에리, Epistolae 119:2)
Et quia, invento principio seu primo, videlicet Deo, nihil est quod ulterius queratur, cum sit Alpha et O, idest principium et finis, ut visio Iohannis designat, in ipso Deo terminatur tractatus, qui est benedictus in secula seculorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 127:7)
Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis—movet enim primo agentem—, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad finem ab ipso fine summatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:15)
primo quod, cum de hiis que necessaria sunt ad bene esse tractemus, eos preferire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 11:2)
Unde si expresse dicenti ‘pica’ resonaret etiam ‘pica’, non esset hec nisi representatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION