라틴어 문장 검색

ulterior Hispania eo anno in pace fuit quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 665:1)
nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 202:2)
Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 233:2)
Baebium proconsulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum subsidio veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 298:3)
eo profectum Fabium, neque inde regredi bello inchoato posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 305:1)
Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella expugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 391:1)
per eosdem dies quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 399:1)
eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 459:1)
inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 484:1)
hoc ubi Placentiam - nam eo forte erat profectus - Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 494:1)
biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 612:1)
Ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 645:1)
profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timavi posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 3:1)
Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 52:1)
ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis quae Gallis imperaverat, ad collegam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION